- SONDERBURGUM
- SONDERBURGUMoppid. Holsatiae munitum, ubi Christiernus II. arctissime a patruo custoditus est, praeteritô saeculô. Subest Principi proprio. Fuit autem Sonderhergiae lineae auctor, filius Iohannis Alexander, cui successit fil. Iohannes Christianus, pater Christiani Adolphi: frater Alexandri Henrici apostasiâ ad Pontificios et indignô marimoniô contractô noti: Ernesti Gunteri, Georgii Friderici, Augusti Philippi et Philippi Ludovici. Vide Spenerum Syll. Geneal. Histor. in fam. Oldenburgo-Danica. Fuit vero Ioannes is fil. Christiani III. Daniae et Norvegiae Regis ex Dorothea Saxonica; et ex Elisabetha Brunsvicensi Alexandrum genuit, defunctus A. c. 1622. Hic iunxit sibi Dorotheam Comitem Schwartzenburgicam, exque illa suscepit Ioannem Christianum (natum A. C. 1607. denatum 1653. postquam Annam Oldenburgicam aliquandiu uxorem habuisset) Alexandrum Henricum, qui (natus A. C. 1608.) ductâ in uxorem filiâ Pastoris Euangelici, dein ad Romanam Communionem transiit et Colonellus Imperatoris in Silesia vivis excessit A. C. 1667. Ernestum Guntherum (natum A. C. 1609. maritum Augustae Holstae) Georgium Fridericum (natum A. C. 1611.) Augustum Philippum (natum A. C. 1612. Clarae, dein Sidoniae Comitum Oldenburgicarum, sororum, tandem Mariae Sibyllae Nassoviae Saraepontanae, maritum) Adolfum (natum A. C. 1613. denatum 1616.) Annam Elisabetham (natam et denatam A. C. 1615.) Wilhelmum Antonium (natum et denatum A. C. 1616) Sophiam Catharinam (natam A. C. 1617. Antonio Gunthero Comiti Oldenburgico ultimo nuptam) Eleonoram Sabinam (natam et denatam A. C. 1619.) et Philippum Ludovicum (natum A. C. 1620. et primo quidem Catharinae Waldecciae; inde Annae Margaritae Hassiacae maritum) omnes Duces Slesvici et Holsatiae etc. in Sonderburg. E quibus Ioannes Christianus, Patris successor, filium reliquit Christianum Adolphum (natum A. C. 1641.) qui Sonderburgum urgentibus creditoribus amisit et Regi permittere coactus est: Ernestus Guntherus plures suscepit ,liberos, inter quos Ernestus Augustus Pontificiis accessit: Augustus Philippus ex tertia coniuge, utriusque sexus liberos moriens, A. C. 1675. reliquit: Philippus tandem Ludovicus, ex posteriore coniuge suscepit Fridericum, Chiliarcham Caesareum, qui Carolam Ducem Ligniciam duxit et a patre Wisenburgum emit, A. C. 1654. Car. Ludovicum, et Wilhelmum Christianum, praeter filias. Vide eundem Spenerum Theatr. Nod. urop. Part. 1. p. 108. Sylloge secundo edita p. 152. et seqq. nec non Artis Heraldicae Parte Spec. ubi de hac Familia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.